monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 13, 2
Caeterum si movemur ab aliquo lacessiti, certum est non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum vel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. Non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum iaculis impetita tranquillitatis propositum retineret; sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod irruentibus in se tentationum procellis immobilis perseverat. Nam in quo vexari frangique adversitatibus creditur, in eo potius roboratur; et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. A passionibus enim et sustentatione patientiam dici nullus ignorat, ideoque constat patientem pronuntiari neminem posse, nisi eum qui universa quae sibi fuerint irrogata absque indignatione toleraverit.